Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suae
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a saéculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustícia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
praeíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias
eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum.
per víscera misericórdiae Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in tñebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.